Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 5: Versus 26

Novissimum quadrantem.Id est, minuta peccata, quia nihil erit impunitum. Vel per quadrantem novissimum, significantur terrena peccata, quia prima pars mundi coelum; secunda, aer; tertia aqua; quarta, novissima terra. Ergo donec reddas novissimum quadrantem, id est, donec luas peccata quae de terra contraxisti.
(* Traductions européennes)